

Epistola ad Galatas*
Caput 4: Versus 25
Mons.Per omnia estconjunctus,et similis ei Hierusalem, id est Judaico populo, qui nunc est, id est qui temporaliter servit. Totus populus mater, singuli sunt filii, vel proselyti, qui omnes timore poenae serviunt. Per haec omnia patet quod vetus lex non est tenenda, sed nova quae sursum, quae libera.Arabia,etc. Humilitas, vel afflictio, quia affligebantur sub carnalibus observantiis.